Ex 36:1
|
Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
|
Iob 34:16
|
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
|
Ps 15:7
|
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
|
Ps 43:1
|
In finem. Filiis Core ad intellectum.
|
Ps 44:1
|
In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
|
Ps 118:34
|
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
|
Ps 118:73
|
JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
|
Ps 118:125
|
Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
|
Ps 118:130
|
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
|
Ps 118:144
|
Æquitas testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam.
|
Ps 118:169
|
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
|
Sap 4:11
|
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
|
Sap 9:5
|
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
|
Eccli 1:24
|
Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
|
Eccli 4:21
|
et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.
|
Eccli 8:12
|
quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
|
Eccli 16:15
|
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
|
Eccli 34:9
|
Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum.
|
Isa 28:19
|
Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
|
Isa 29:24
|
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
|
II Mach 2:31
|
Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori:
|
II Cor 10:5
|
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
|
Eph 4:18
|
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
|
II Tim 2:7
|
Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
|
Apoc 13:18
|
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
|