Isa 11:11
|
Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
|
Isa 24:15
|
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
|
Isa 42:12
|
Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
|
Isa 59:18
|
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.
|
Ier 31:10
|
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
|
Ezech 27:6
|
Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ.
|
Ezech 27:7
|
Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
|
Ezech 39:6
|
Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus.
|
I Mach 6:29
|
sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
|
I Mach 11:38
|
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.
|
I Mach 14:5
|
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
|
I Mach 15:1
|
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti:
|