II Mach 4:11
|
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.
|
II Mach 4:16
|
quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant.
|
II Mach 6:9
|
eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.
|
II Mach 8:17
|
ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
|