Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

insipientes

Ps 75:6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Ps 93:8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.
Prov 8:5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
Sap 1:3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.
Sap 15:14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
Ier 4:22 quia stultus populus meus me non cognovit. Filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Ier 10:8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
Rom 1:31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
II Cor 11:19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
Eph 5:15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
Tit 3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.