Deut 32:6
|
Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
|
Ps 13:1
|
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 48:11
|
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;
|
Ps 52:1
|
In finem, pro Maëleth intelligentiæ. David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
|
Ps 73:18
|
Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
|
Ps 91:7
|
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
|
Prov 10:18
|
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
|
Prov 12:1
|
Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
|
Prov 14:1
|
Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
|
Prov 19:1
|
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
|
Prov 26:12
|
Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
|
Eccles 10:3
|
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
|
Eccli 10:3
|
Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
|
Eccli 19:20
|
Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.
|
Isa 19:11
|
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
|
Isa 32:5
|
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
|
Isa 44:20
|
Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
|
Ier 17:11
|
Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
|
Rom 1:21
|
Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
|
II Cor 12:6
|
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
|
II Cor 12:11
|
Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
|