Esth 16:23
|
omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
|
Iob 38:40
|
quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
|
Prov 1:18
|
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
|
Prov 12:6
|
Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.
|
Mich 7:2
|
Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.
|
Act 23:21
|
tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
|