Ex 10:14
|
Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
|
Idc 7:12
|
Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris.
|
III Reg 4:20
|
Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
|
II Par 32:29
|
et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
|
Iob 21:33
|
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
|
Iob 34:24
|
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
|
Sap 18:12
|
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
|
Eccli 37:28
|
Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt.
|
Isa 2:8
|
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
|
II Mach 12:16
|
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
|