Iob 2:3
|
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
|
Ps 7:9
|
Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
|
Ps 36:37
|
Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
|
Ps 40:13
|
Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
|