Ps 25:6
|
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine;
|
Ps 72:13
|
Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;
|
Ier 25:29
|
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? Non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
|
Dan 13:53
|
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies.
|
II Mach 4:47
|
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
|
Mt 12:7
|
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
|