Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

injuste

Ex 5:16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
II Par 6:37 et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus; inique fecimus, injuste egimus:
Iudith 7:19 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Ps 68:5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
Ps 105:6 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Ps 118:78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Sap 12:13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
Sap 12:23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
Sap 14:28 Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
Sap 14:30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
Eccli 13:4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
Eccli 14:4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
Eccli 20:8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
Eccli 33:32 Si læseris eum injuste, in fugam convertetur:
Soph 3:4 Prophetæ ejus vesani, viri infideles; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
I Mach 2:37 dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos.
I Mach 15:33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
II Mach 8:17 ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
I Petr 2:19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
I Petr 2:23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: