Ex 2:13
|
Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?
|
II Reg 10:6
|
Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
|
II Reg 19:43
|
Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.
|
I Par 19:6
|
Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
|
Ps 102:6
|
Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
|
Ps 145:7
|
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
|
Prov 9:7
|
Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
|
Prov 12:16
|
Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
|
Eccli 4:9
|
Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
|
II Mach 8:17
|
ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
|
II Mach 9:4
|
Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum.
|
Mt 20:13
|
At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
|
Act 7:24
|
Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
|
Act 7:24
|
Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
|
Act 7:27
|
Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?
|
Act 27:21
|
Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
|
I Cor 6:7
|
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
|
I Cor 6:8
|
Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
|
II Cor 7:12
|
Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
|
II Cor 12:13
|
Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
|
Col 3:25
|
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
|