Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

initium

Ios 15:5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
Tob 4:14 Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Eccles 10:13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Sap 7:5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Sap 7:18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
Sap 12:16 Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
Sap 14:27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
Eccli 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
Eccli 11:3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Eccli 25:16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.
Eccli 25:16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.
Eccli 25:33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
Ezech 20:40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi, et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
II Mach 4:13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus:
II Mach 8:27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos.
Io 2:11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Heb 2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Heb 3:14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
Heb 7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Iac 1:18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
Apoc 21:6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.