Ps 74:5
|
Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
|
Ps 119:2
|
Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
|
Ps 139:5
|
Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos;
|
Sap 4:6
|
Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
|
Sap 15:17
|
Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
|
II Mach 4:40
|
Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto.
|
Mc 15:28
|
Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
|
Lc 22:37
|
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
|
II Petr 2:8
|
aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
|