Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

iniqui

Iob 18:21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
Iob 22:15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
Iob 29:17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
Ps 26:12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Ps 34:11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
Ps 70:4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:
Ps 85:14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.
Ps 103:35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
Ps 118:85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Prov 11:6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Prov 22:12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Sap 17:2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
Isa 1:13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri.
Dan 13:32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
I Mach 1:12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
I Mach 7:5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
I Mach 9:23 Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
I Mach 9:58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
I Mach 10:61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex.
I Mach 11:21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
I Mach 11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
I Cor 6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,