Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inique

Deut 31:29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
II Reg 7:14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
II Reg 21:5 Qui dixerunt regi: Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël.
II Reg 24:17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
III Reg 8:47 et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus:
II Par 6:37 et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus; inique fecimus, injuste egimus:
II Par 36:14 Sed et universi principes sacerdotum, et populus, prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Ps 34:19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Ps 37:20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Ps 43:18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
Ps 49:21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Ps 74:5 Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
Ps 118:51 Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi.
Ps 118:86 Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me.
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Isa 52:5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
Ier 9:5 et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent laboraverunt.
Ier 12:1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt?
Ier 22:3 Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Lam 3:42 NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es.
Bar 2:12 peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
Dan 3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
Ioël 3:19 Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
II Mach 8:16 Convocatis autem Machabæus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent,
II Mach 14:23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit.
Col 3:25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.