Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

iniqua

Ps 24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Ps 25:4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Ps 62:12 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Prov 13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.
Prov 19:11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
Sap 1:8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
Sap 14:16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Eccli 19:22 Est solertia certa, et ipsa iniqua:
Eccli 27:25 Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
Isa 26:10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Dan 13:28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
Hab 1:13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
II Mach 4:36 Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam, simul et Græci, conquerentes de iniqua nece Oniæ.
II Mach 6:21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus,