Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inimicum

Ex 15:6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Deut 33:27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
Idc 16:23 principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
I Reg 19:17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
I Reg 24:5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
I Reg 24:20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
I Reg 26:8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit.
III Reg 21:20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
Tob 8:18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Iob 13:24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
Iob 33:10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Ps 8:3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Ps 9:4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Eccli 20:25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Eccli 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
Eccli 29:18 adversus inimicum tuum pugnabit.
Eccli 30:3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
Eccli 36:9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.
Isa 63:10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Ier 15:11 Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
Lam 2:17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Mt 5:43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
II Thess 3:15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.