Gen 19:31
|
Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.
|
Ex 12:23
|
Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
|
Ex 18:20
|
ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
|
Ex 40:33
|
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
|
Deut 28:56
|
Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,
|
Deut 31:2
|
et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.
|
Ios 6:1
|
Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
|
II Reg 19:3
|
Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio.
|
III Reg 15:17
|
Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.
|
IV Reg 7:4
|
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
|
IV Reg 7:12
|
Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.
|
II Par 7:2
|
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
|
II Par 16:1
|
Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
|
Isa 59:14
|
Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi.
|
Ier 3:19
|
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
|
Ier 36:5
|
et præcepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
|
Ezech 10:22
|
Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
|
Osee 4:15
|
Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus!
|
I Mach 13:49
|
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
|
I Mach 15:14
|
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
|
Mt 18:8
|
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
|
Mt 19:17
|
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
|
Lc 8:32
|
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
|
Act 14:15
|
qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
|
Act 21:21
|
Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judæorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
|
Heb 4:11
|
Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
|
III Io 1:2
|
Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
|