Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

infirmum

Sap 2:11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur.
Sap 13:18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
Eccli 7:39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
Bar 6:35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
Ezech 34:4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
Ezech 34:16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Mt 25:39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
Mt 25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
I Cor 1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
II Tim 4:20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
Iac 5:15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.