Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

infirmos

Mc 6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
Mc 6:56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Lc 4:40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Lc 9:2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Lc 10:9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Act 5:15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
Act 20:35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
I Cor 9:22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
I Thess 5:14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.