Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

infirmitates

Deut 7:15 Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
Deut 28:59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:
Deut 29:22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Ps 15:4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Ps 102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
Mt 8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
Mc 3:15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.
Act 28:9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
I Tim 5:23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.