III Reg 8:37
|
Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,
|
II Par 6:28
|
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
|
Eccles 5:12
|
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
|
Eccles 5:15
|
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
|
Eccli 31:2
|
Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
|
Eccli 31:27
|
In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.
|
Eccli 37:33
|
in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
|
Ier 6:7
|
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
|
Ier 10:19
|
Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
|