I Reg 2:4
|
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
|
Ier 20:11
|
Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
|
Act 4:9
|
si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
|
Rom 5:6
|
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est?
|
I Cor 4:10
|
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
|
I Cor 11:30
|
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
|
II Cor 11:21
|
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
|
II Cor 13:4
|
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
|
II Cor 13:9
|
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
|