Iob 17:13
|
Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum.
|
Iob 26:6
|
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
|
Prov 1:12
|
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
|
Cant 8:6
|
SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
|
Eccli 28:25
|
mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
|
Isa 5:14
|
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
|
Isa 38:18
|
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
|
Hab 2:5
|
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
|
Apoc 6:8
|
Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.
|
Apoc 20:13
|
et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
|
Apoc 20:14
|
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.
|