Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

infernum

Gen 37:35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Num 16:30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
Num 16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
Iob 17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
Ps 9:18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
Ps 54:16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
Ps 113:25 Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum.
Ps 138:8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
Ps 140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Isa 14:15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Bar 3:11 inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum?
Ezech 31:16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Ezech 31:17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
Ezech 32:27 Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
Amos 9:2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.
II Mach 6:23 At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.
Mt 11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Lc 10:15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.