Iob 11:8
|
Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
|
Iob 14:13
|
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
|
Ps 6:6
|
Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
|
Ps 15:10
|
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Ps 29:4
|
Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
|
Ps 48:15
|
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
|
Ps 48:15
|
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
|
Ps 85:13
|
quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
|
Ps 87:4
|
Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
|
Ps 93:17
|
Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.
|
Prov 15:24
|
Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
|
Prov 23:14
|
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
|
Sap 5:14
|
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt;
|
Eccli 41:7
|
non est enim in inferno accusatio vitæ.
|
Eccli 51:9
|
et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
|
Isa 28:15
|
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
|
Isa 28:18
|
Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
|
Bar 2:17
|
Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino:
|
Dan 3:88
|
Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
|
Lc 16:22
|
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
|
Act 2:27
|
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Act 2:31
|
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
|