Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

infantem

II Reg 12:21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.
II Reg 12:22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
III Reg 3:25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
III Reg 3:26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
III Reg 3:27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.
Isa 49:15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Lc 2:12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
Lc 2:16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
Heb 11:23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.