Ex 10:13
|
Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
|
III Reg 9:9
|
Et respondebunt: Quia derelinquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
|
Ps 77:26
|
Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
|
Ps 77:54
|
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
|
Sap 15:4
|
Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
|
Eccli 45:5
|
Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.
|
Eccli 48:2
|
Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini.
|
Eccli 48:19
|
Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
|
Bar 4:29
|
qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
|
Act 21:28
|
Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
|