Ex 22:27
|
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
|
Iob 31:19
|
si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
|
Prov 31:22
|
Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
|
Prov 31:25
|
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
|
Isa 63:2
|
Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
|
Ier 10:9
|
Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa hæc.
|