I Reg 3:13
|
Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
|
II Mach 5:16
|
et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
|
II Mach 7:39
|
Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
|
Mc 10:14
|
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
|
Mc 14:4
|
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
|
I Cor 11:27
|
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
|
I Cor 11:29
|
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
|