Deut 15:4
|
Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
|
II Reg 3:29
|
et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
|
Prov 11:12
|
Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.
|
Prov 12:9
|
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
|
Prov 19:22
|
Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
|
Prov 28:16
|
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
|
Cant 7:2
|
Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
|
Eccli 14:10
|
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
|
Act 17:25
|
nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
|