Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

indicat

Deut 8:18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
IV Reg 6:12 Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta, qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.
Ps 18:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Prov 12:16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
Prov 29:24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.