Iob 23:4
|
Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
|
Ps 38:12
|
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
|
Prov 5:12
|
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
|
Prov 15:32
|
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
|
Sap 12:26
|
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
|
Ezech 5:15
|
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.
|