Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

increpatione

II Reg 22:16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Ps 17:16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
Ps 75:7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Ps 79:17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
Ps 103:7 Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
Isa 50:2 Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isa 51:20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.