Gen 31:1
|
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
|
Gen 34:19
|
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
|
I Par 4:9
|
Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
|
I Par 11:21
|
et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
|
II Par 18:1
|
Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
|
II Par 32:27
|
Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
|