Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

incertum

III Reg 22:34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
II Par 18:33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
I Cor 9:26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: