Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

incendit

Lev 8:21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Eccli 28:11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
Eccli 28:13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem.
Ier 52:13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit:
Dan 3:48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.
I Mach 5:5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
Iac 3:5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!