Gen 1:2
|
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
|
II Reg 1:22
|
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
|
Ps 7:5
|
si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
|
I Mach 9:68
|
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
|
I Cor 15:14
|
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
|
I Cor 15:14
|
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
|
I Cor 15:58
|
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
|
Gal 5:26
|
Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|
I Thess 2:1
|
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
|
I Thess 3:5
|
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
|
Iac 2:20
|
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
|