Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

imponet

Lev 5:11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
Lev 16:4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Num 5:15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
Eccli 10:5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
Eccli 11:33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
Bar 5:2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.