Lev 2:15
|
fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est:
|
Tob 1:9
|
Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
|
Mc 10:16
|
Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
|
Lc 4:40
|
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
|
Lc 10:34
|
Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
|
Act 9:17
|
Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
|