Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

implevit

Gen 21:1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
Gen 21:19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Ex 40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Ios 23:15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Idc 6:38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
I Reg 15:11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
III Reg 8:10 Factum est autem, cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
IV Reg 4:39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.
IV Reg 24:4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
II Par 7:1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
Esth 14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Ps 79:10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.
Ps 126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Ps 128:7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Eccli 16:30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis:
Eccli 17:6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
Isa 33:5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
Ezech 10:3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Ezech 44:4 Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam.
Dan 2:35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Nah 2:12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
I Mach 2:55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
Mt 27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Lc 1:53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Io 16:6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Act 3:18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
Rom 13:8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Apoc 8:5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus.