Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impleta

Ps 103:24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
Mt 13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
Mc 15:28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
Lc 4:21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
Io 12:3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
Act 19:29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
II Cor 10:6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.