Deut 32:46
|
et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
|
Iob 5:12
|
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;
|
Dan 2:10
|
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
|
Mt 3:15
|
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
|
Lc 15:16
|
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
|