Ex 8:21
|
Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
|
Iob 20:11
|
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
|
Ps 103:28
|
Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
|
Prov 3:10
|
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
|
Ezech 7:19
|
Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
|
Ezech 32:6
|
Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
|
Ioël 2:24
|
Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
|
Mt 26:54
|
Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
|
Lc 1:20
|
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
|