Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impius

Gen 18:25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Iob 9:29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Iob 10:15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Iob 15:20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
Iob 27:7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
Ps 9:6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
Ps 9:23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Ps 9:34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
Prov 10:24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Prov 11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Prov 11:8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
Prov 11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!
Prov 13:5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Prov 14:32 In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.
Prov 16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Prov 17:23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
Prov 18:22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Prov 21:18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
Prov 21:29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
Prov 28:1 Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Prov 28:15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Prov 29:7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Sap 14:9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
Eccli 9:17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
Eccli 11:11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.
Eccli 21:30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
Isa 55:7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Ezech 3:18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezech 18:21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur:
Ezech 18:24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.
Ezech 18:27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:
Ezech 33:8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezech 33:8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezech 33:11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israël?
Ezech 33:15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur.
Ezech 33:19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
Hab 1:4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
II Mach 3:11 quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta:
I Petr 4:18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?