Ex 23:7
|
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.
|
Deut 25:1
|
Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.
|
III Reg 8:32
|
tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
|
Iob 9:22
|
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
|
Iob 10:7
|
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
|
Ps 10:6
|
Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
|
Ps 36:35
|
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani;
|
Prov 5:22
|
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
|
Prov 8:7
|
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
|
Prov 9:7
|
Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
|
Prov 16:4
|
Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
|
Prov 17:15
|
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
|
Prov 28:4
|
Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
|
Prov 29:27
|
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
|
Eccles 3:17
|
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
|
Eccles 8:8
|
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
|
Eccli 22:18
|
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
|
Eccli 42:2
|
de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
|
Isa 5:23
|
qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
|
Isa 11:4
|
sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
|
Ezech 3:18
|
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
|
Ezech 21:3
|
Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
|
Ezech 21:4
|
Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
|
Ezech 33:8
|
Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
|
Ezech 33:9
|
Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
|
Mal 3:18
|
Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
|
I Mach 7:9
|
ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
|
Rom 4:5
|
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
|