Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impios

Iob 34:18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
Iob 34:26 Quasi impios percussit eos, in loco videntium:
Iob 36:6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
Iob 38:13 et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
Iob 40:7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
Prov 12:7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.
Prov 20:26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Prov 21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov 24:19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios;
Prov 29:12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Eccles 8:10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Sap 4:16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
Sap 12:9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare;
Sap 16:18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
Eccli 16:4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
Eccli 39:36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
Isa 13:11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isa 53:9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
Ezech 20:38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus.
Mal 4:3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
I Mach 3:8 Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
I Mach 9:25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis:
I Mach 9:73 Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
II Mach 1:17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
Iudae 1:15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.