Num 16:26
|
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
|
Iob 8:22
|
Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
|
Iob 10:3
|
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
|
Iob 11:20
|
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
|
Iob 16:12
|
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
|
Iob 20:5
|
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
|
Iob 21:16
|
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
|
Iob 21:17
|
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
|
Iob 21:28
|
Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
|
Ps 1:1
|
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
|
Ps 1:6
|
quoniam novit Dominus viam justorum; et iter impiorum peribit.
|
Ps 16:9
|
a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
|
Ps 36:28
|
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
|
Ps 36:38
|
Injusti autem disperibunt simul; reliquiæ impiorum interibunt.
|
Prov 3:25
|
Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
|
Prov 4:14
|
Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
|
Prov 4:19
|
Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
|
Prov 10:3
|
Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
|
Prov 10:6
|
Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.
|
Prov 10:7
|
Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
|
Prov 10:11
|
Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
|
Prov 10:20
|
Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
|
Prov 10:27
|
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
|
Prov 10:28
|
Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
|
Prov 10:32
|
Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
|
Prov 11:10
|
In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
|
Prov 11:11
|
Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
|
Prov 11:23
|
Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
|
Prov 12:5
|
Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
|
Prov 12:6
|
Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.
|
Prov 12:10
|
Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
|
Prov 12:26
|
Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
|
Prov 13:9
|
Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
|
Prov 13:25
|
Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
|
Prov 14:11
|
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
|
Prov 15:5
|
Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
|
Prov 15:8
|
Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
|
Prov 15:28
|
Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
|
Prov 19:28
|
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
|
Prov 21:4
|
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
|
Prov 21:7
|
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
|
Prov 21:27
|
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
|
Prov 24:20
|
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
|
Prov 29:16
|
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
|
Eccles 8:14
|
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
|
Sap 4:3
|
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
|
Sap 10:19
|
Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum;
|
Eccli 6:4
|
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
|
Eccli 16:5
|
Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur.
|
Eccli 17:26
|
Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
|