Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impio

Gen 18:23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
Gen 18:25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Ex 23:1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Ps 16:13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum; eripe animam meam ab impio.
Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Prov 24:24 Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Prov 25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
Eccles 8:13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Eccles 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Eccli 12:6 Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit:
Eccli 37:13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,
Eccli 41:10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
Isa 3:11 impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Isa 26:10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
Ezech 3:19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
Ezech 33:14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
Hab 1:13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
II Mach 8:14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: