Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impietatis

Lev 19:7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:
Deut 25:1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.
Prov 4:17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
Prov 10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Eccli 49:3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.
Isa 58:6 Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne opus dirumpe;
Ezech 7:11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis.
Mal 1:4 Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.
Iudae 1:15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.